Item, quae sine filiis a viro fuerit relicta, accipiet eam frater ejus, et primogenitum ex ea filium fratri suo defuncto adnominabit, id est filium fratri defuncti non suum vocabit, et dimittet haereditatis successorem quem suscitabit. Quod si noluerit frater recipere relictam, quae sibi debetur ex lege, interpellabit mulier judices in porta. Et accersito eo, si accipere eam noluerit, mulier coram eis tollet calceamentum de pede ejus, et spuet in faciem ejus, et dicetur domus ejus, domus discalceati, opprobrium in Israel. Alibi legitur quod qui ducturus erat eam, alius discalceabat illum, secundum quod Joannes dixit: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus. Quod forte fiebat, si praesto erat alius ducturus eam, si frater repudiaret. Quandoque enim nullus ducturus erat eam, et tunc mulier discalceabatur. Quandoque etiam frater, non interpellante muliere, profitebatur judicibus se nolle habere eam, et tunc ipse seipsum discalceabat. Unde alibi legitur, quod nolens suscitare semen fratris, se discalceabat. Item: Si mulier apprehenderit virilia alterius viri rixantis cum viro suo, abscides manum ejus, nec flecteris super eam misericordia aliqua. Item: Non habebis pondus et pondus, mensuram et mensuram, id est majorem qua emas, minorem qua vendas, hoc enim abominabile est Domino.